MOTU PROPRIO
DATAE
QUIBUS CONSTITUITUR PONTIFICIUM CONSILIUM INSTRUMENTIS COMMUNICATIONIS SOCIALIS
PRAEPOSITUM
PAULUS PP. VI
IN FRUCTIBUS MULTIS, quos, non sine benignissimi Dei ope et auxilio, e Concilio Oecumenico Vaticano II Christi percepit Ecclesia, aequum esse numerare censemus Decretum de instrumentis, quae appellant, communicationis socialis, quod, in publica sessione die IV mensis Decembris superiore anno habita, Oecumenica Synodus rite probavit, Nosque promulgavimus.
Haec enim subsidia–in quibus profecto scripta typis edita, telehorama, radiophonicum inventum et cinematographeum magni aestimanda sunt–ob artas rationes, quibus inter se cohaerent, nostris hisce temporibus tanti ponderis afferunt quaestiones, ut non solum populorum cultum et humanitatem, atque publicos mores, sed religionem ipsam attingere videantur: ob eamque causam hodie eadem praeterquam a sacrorum Antistitibus assiduas curas et a singulis christifidelibus sollicitam industriam, ab universis etiam cordatis hominibus alacrem postulent operam.
In quibus instrumentis quantum esse momentum Ipsi opinemur ad catholicam rem quod attinet, ex verbis cogi facile potest, quae sollemni eadem opportunitate fecimus: Alter fructus, isque non parvi ponderis, Concilii nostri est Decretum de instrumentis, quae vocant, communicationis socialis; quod aperte testabitur facultate Ecclesiam pollere, cum vita interna iungendi excternam, cum contemplatione actionem, cum precibus apostolatum. Hac etiam re Synodus nostra efficiet, ut recte dirigantur ac provehantur plurimae agendi rationes ac formae, quae, sive ut instrumenta sive ut documenta, tum perfunctioni muneris pastoralis, tum universae catholicorum alacritati in orbe terrarum iam subserviunt. (1)
Has ob causas vehementer optamus ut, non secus atque ceterae normae a Concilio Oecumenico Vaticano II, afflante Spiritu Sancto, probatae, ita Decretum hoc diligenter fideliterque efficiatur. Ad quod valde prodesse putamus, si sine mora peculiare condiderimus Consilium, cui tota sit res huiusmodi demandata.
Iam Decessor Noster fel. rec. Ioannes XXIII, sui Pontificatus fere initio, Litteris Apostolicis motu proprio datis, a verbis Boni Pastoris incipientibus, (2) Pontificium Consilium, firmum ac stabile, novo constituit ordine, cui erat propositum, ut varias de re cinematographica, radiophonica ac televisifica quaestiones examinaret, suo foveret adiumento ac dirigeret secundum mandata normasque, Encyclicis Litteris, quibus a verbis “Miranda prorsus” initium, proposita et secundum alia Sedis Apostolicae praescripta in posterum edenda. (3)
Idemque Consilium, ex illo tempore Officio publicis Ecclesiae negotiis accurandis aggregatum, (4) tam alacriter tamque enixe muneribus praefuit suis, ut in communem venerit existimationem.
Porro Patres Concilii Oecumenici Vaticani II opus esse animadverterunt, ut hoc Consilium, viris rei peritis ex variis nationibus atque etiam ex ordine laicorum ascitis, industriae suae fines ad omnia communicationis socialis instrumenta proferret, scriptis scilicet typis editis non neglectis. (5)
Itaque, quoniam cum tam gravi Venerabilium Patrum Concilii opinione Nostra congruit sententia, Nos, commemorati Consilii mutato nomine et munerum provincia amplificata, motu proprio, certa scientia ac matura deliberatione Nostra, harum Litterarum vi perpetuumque in modum constituimus Pontificium Consilium instrumentis communicationis socialis praepositum; cuius curae, si causa perpendatur catholicae religionis, demandamus res cinematographicas, radiophonicas et televisificas, atque scripta typis vel cotidie vel per intervalla edita. Ad huius autem generis scripta quod spectat, operam Consilium conferet, ut ea incepta suscipiantur, quae Apostolica haec Sedes in re tanti momenti opportuna duxerit.
Praeter officii partes, quae ex commemoratis Litteris Apostolicis Boni Pastoris huic Consilio attributae sunt, ipsius erit principia et normas exsequi Decreti, a Concilio Oecumenico Vaticano II dati, de instrumentis communicationis socialis, itemque, iuxta eiusdem Decreti art. 23, Instructionem Pastoralem, quam vocant, scriptis mandare ad Nostrumque iudicium deferre.
Quemadmodum patet, praecipua Consilii sollicitudo in eo versabitur, ut, ad sententiam Decreti Conciliaris, locorum Ordinarios auxilio iuvet, in Pastoralium munerum suorum exercitatione, quae ad hanc rerum regionem attineant. (6)
Quae vero rationes Consilio intercedunt cum Sacris Romanae Curiae Congregationibus–quarum potestates facultatesque nullo modo mutare hisce Litteris Apostolicis mens est–normis regentur, Litteris Aposto licis Boni Pastoris statutis. (7)
Ut autem novis gravibusque muneribus suis satisfacere possit, Consilium opportunis ad agendum subsidiis instruetur, atque adiutrice opera fruetur virorum ad usum instrumentorum communicationis socialis peritorum, quorum congruens numerus ab Apostolica Sede in Consilium ipsum asciscetur.
Ita profecto fiet, ut Pontificium hoc Consilium, pro officio suo, ratione servata cum doctrina Ecclesiae cumque nostri temporis necessitatibus consentanea, magno usui vulgandae veritati sit, adeoque populorum concordiae conciliandae; quoniam, ut Decessor Noster fel. rec. Ioannes XXIII monuit, si veritati opera tribuatur, hominibus fraterno amore coniungendis ea simul impendetur. (8)
Quaecumque vero a Nobis hisce Litteris motu proprio datis decreta et statuta sunt, ea omnia firma et rata esse iubemus, contrariis quibuslibet nihil obstantibus.
PAULUS PP. VI
| 1 | Ex Allocutione ad Patres Conciliares, habita die IV mensis Decembris, anno MDCCCCLXIII: A.A.S., LVI, 1964, p. 35. |
| 2 | A.A.S., LI, 1959, pp. 183-187. |
| 3 | Cfr. Ibid., p. 185. |
| 4 | Cfr. Ibid., p. 187. |
| 5 | Cfr. Decretum de Instrumentis Communicationis Socialis, art. 19: A.A.S., LVI, 1964, 12 |
| 6 | Cfr.Ibid., artt. 20 et 21. |
| 7 | Cfr. A.A.S., LI, 1959, pp. 185-186. |
| 8 | Cfr. Allocutio ad Sodales e Societate, quam Association de la Presse étrangère en Italie, vocant, habita die XXIV mensis Octobris anno 1961; A.A.S., LIII, 1961, p. 723. |